monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19 > sectio 2 > 56 > 34 > 71 > 69 > 20 > 68 > sectio 7 > 4 > 7 > sectio 7 > 37 > sectio 1 > 7 > sectio 2 > sectio 4 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 1, 1
Qui notitiam metricae artis habere desiderat, primo necesse est distantiam litterarum syllabarumque sedulus discat. Sunt autem Latinae omnes viginti et una: ex quibus quinque vocales appellantur, a, e, i, o, u, caeterae omnes consonantes; at de iisdem consonantibus septem dicuntur semivocales, f, l, m, n, r, s, x, caeterae novem mutae, b, c, d, g, h, k, p, q, t; y autem sextam vocalem, et z decimam septimam consonantem, propter Graeca verba, quibus consuete utimur, assumpsere Latini: neque enim aliter typum, vel zelum, vel caetera huiusmodi, quomodo scriberent, habebant.